monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, 15. <<<     >>> 17.

16.

1 Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est.
2 Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit.
3 Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur.
4 Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est.
5 Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt.
6 Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam.
7 Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.
8 16*.
9 Quid respondebis etiam patri, qui te maiore dolore conveniet, dicens: De me, fili, pessime iudicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur.
10 Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime iudicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.